monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 3, 13
In hac fide, Deo amabilis imperator, nos consistere necessarium est, tanquam sacra et apostolica: nullaque movere eam seductione verborum atque contentione; quod ab initio Ariani fecerunt, ex non exstantibus Filium dicentes; et, quia erat quando non erat, et creatus, et factus, et convertibilis est. Propterea, sicuti praediximus, et Nicaena synodus haeresim anathematizavit huiusmodi: fidem vero professa est veritatis. Non enim simpliciter similem dixerunt Filium Patri, ne simpliciter similis Deo Deus verus esse crederetur; sed etiam consubstantialem scripserunt, quod proprium est genuini verique filii, ex vero et naturali Patre nascentis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below