monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 3, 12
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis, incarnatus, humanatus, passus est, et die tertia resurrexit. Ascendit in coelos, venturus iudicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat; et, quia ex non exstantibus factus est, aut ex altera substantia vel subsistentia: dicentes esse aut creatum, aut convertibilem, aut mutabilem Filium Dei, hos anathematizat sancta catholica et apostolica Ecclesia.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below