Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 3, 6 Manserat itaque semper fides illaesa, nisi calliditas quorumdam haereticorum eam violare praesumeret. Arius enim quidam eiusque sectatores erumpere et impietatem adversus eam introducere tentaverunt: dicentes, ex non exstantibus, et creaturam, atque facturam, convertibilemque esse Filium Dei; plurimosque per talia seduxerunt, ita ut etiam qui aliquid esse videbantur, blasphemia huiusmodi traherentur.