monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 17
Deinde paululum descendens, ait: O daemonum alumne, daemonumque discipule, et daemonum observator. Qui licet hoc aliter intelligeret, verumtamen haec eadem de Iuliano dixit, quae Christiani exprobrantes affirmant. Si ergo eum laudare cogitabat, oportebat eum hoc nomen effugere, nec eum deditum daemonibus indicare; sicut sermonem alium declinavit, quem, dum reprehenderetur, de suis libris abscidit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below