monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 7, 2, 13
Quia enim lacerare studuit imperator, apud idiotas et simplices verba faciens, et non apud eos qui Scripturarum divinarum obtinent veritatem, ex his palam est: sumens enim ea verba quae dispensationis causa humanius posita sunt, cum multa huiusmodi collegisset exempla, haec novissime dicit: Horum igitur singula, si non aliquam habent ineffabilem contemplationem, maxima de Deo blasphemia sunt plena.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below