monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 24, 3
At illa infantulum sub mamilla demonstrans, aiebat ex concubitu Eustathii illum se et concepisse et generasse, eumque clamabat saepius impudentem. Is autem, qui calumniae eius tam manifestae conscius erat, iussit ut hanc rem si qui scirent deducerent ad medium. Illa vero dicente nullum se habere accusationis testem, iusiurandum ei iustissimi iudices intulerunt; lege scilicet aperte clamante In duobus aut tribus testibus credi esse veracia, quae dicuntur; necnon et Apostolo praecipiente, ut nullus adversus presbyterum inscriptionem factam extra duos aut tres testes accipiat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below