monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 24, 1
Venientes autem in Antiochiam, et amicitiarum induti vultum, maxima mulcatione potiti sunt. Veritatis enim propugnator magnus Eustathius largam eis hospitalitatem fraternitatis exhibuit. Cumque ad sacratissima loca pervenissent, et concordes vidissent eos, hoc est, Eusebium Caesariensem, Scythopolitam Patrophilum, et Aetium Lyddae, Laodiceae Theodotum et alios qui lepram Arii susceperant, nuntiaverunt eis quod cogitaverant, et cum eis venerunt ad Antiochiam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below