monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 20, 3
Spoliataque sunt ianuis templa, et alia laquearibus sunt nudata, alia vero neglecta ad sordes usque ruinamque perducta sunt. Tunc itaque perierunt et penitus sunt eversa, id est, in Aegea Ciliciae templum Aesculapii, et in Aphacis iuxta montem Libanum, et Adonim fluvium Veneris domus: utraque apud illos insignia; eo quod Aegeatae gloriarentur, quasi languentes corpore curarentur apud eos, daemone noctibus apparente atque curante.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below