monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 18, 9
Sic itaque mater imperatoris quod cupiebat agnoscens, de clavis quidem quibus manus Christi fuerant perforatae, alios in galeam immisit imperatoris: filii capitis providentiam gerens, ut iacula bellica submoveret; alios freno equino permiscuit, et cautelam imperatoris agens, et veterem prophetiam adimplens. Olim enim Zacharias clamaverat propheta, dicens Et erit quod in freno est sanctum Domino omnipotenti.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below