monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 2, 11, 3
Quod etiam ipse interpretabatur, dicens: quia non secundum corporeas passiones consubstantiale dicitur, neque secundum divisionem, neque secundum quamdam decisionem ex Patre subsistere. Non enim posse naturam sine materia intelligibilem incorporeamque corporali aliqua subsistere passione, sed sacris quibusdam ineffabilibusque rationibus magis intelligendam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below