monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 39, 3
Apud Romanos in unoquoque anno semel psallunt Alleluia primo die Paschae, ita ut Romani velut pro iuramento habeant ut hunc hymnum audire mereantur: in qua Ecclesia neque episcopus, neque alter quisquam coram populo docet. Apud Alexandrinos hoc opinabile est, quia dum leguntur Evangelia, non surgit episcopus; quod apud alios nusquam fieri novi, ubi solus archidiaconus hanc lectionem legit; in aliis locis diaconi; in multis vero ecclesiis sacerdotes soli; Constantinopoli prima die Resurrectionis dominicae pontifex.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below