monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 39, 2
Et hoc indicari, eo quod luna per octo annos cum sole concurrat, et ambo iidem novum habeant mensem. Eo quod octo annorum cursus lunae compleatur, et tanquam principium sit primi mensis, reputant praedictam diem in Scripturis quartamdecimam, et hanc esse dicunt octavo idus Aprilis, secundum quam semper celebrant Pascha, tamen si contigerit etiam concurrere Resurrectionis diem dominico die, alioqui dominica superveniente celebrant; scriptum est enim, inquiunt, a quartadecima usque ad vicesimam primam esse celebrandam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below