monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 38, 14
Rursus autem in Alexandria, quarta et sexta feria Scripturae leguntur; easque doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis morem. Origenes enim plurima in his diebus videtur exposuisse. Qui dum sapiens esset magister, et consideraret quia impossibilitas Mosaicae legis ad litteram esset infirma, rationem Paschae ad modum contemplationis evexit: unum Pascha solummodo verum fieri dicens, quod Salvator celebravit adversus contrarias potestates, dum crucem susciperet, et hoc tropaeo uteretur contra diabolum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below