monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 38, 12
Alii vero etiam caulibus et ovis abstinere noscuntur; quidam sicco tantummodo pane vescuntur; alii neque hoc; alii usque ad nonam ieiunantes horam sine discretione ciborum reficiuntur; et innumerae consuetudines apud diversos inveniuntur. Et quia nulla lectio ex hoc invenitur antiqua, puto apostolos singulorum hoc reliquisse sententiae, ut unusquisque operetur non timore, non necessitate, quod bonum est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below