monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 38, 10
Nam cum unius sint fidei plurimi, tamen discordant circa Paschae legitima. Unde pauca dicenda sunt. Nam in ipsis ieiuniis aliter apud alios invenimus observari. Romani enim sex ante Pascha septimanas, praeter sabbatum et dominicam, sub continuatione ieiunant. Illyrici vero, et tota Hellas, Alexandria quoque, ante sex septimanas ieiunant, eaque ieiunia Quadragesimam vocant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below