monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 36, 2
Et alios quidem permisit extra civitatem oratoria fabricare; Novatianos autem concordes suae fidei, intra urbem ecclesias habere concessit. De quibus quidem pauca dicenda sunt. Quadraginta annis Agelius praesul fuit a temporibus Con tantini usque ad annum sextum Theodosii. Qui cum venisset ad mortem, Sisinnium presbyterum ordinavit episcopum, virum eloquentissimum et a Maximo philosopho una cum Iuliano imperatore litteris eruditum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below