monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 33, 1
Fidelissimus igitur imperator tunc contra errorem paganorum suum transtulit studium, legesque conscripsit, praecipiens idolorum templa subverti. Constantinus enim maximus, omni favore laudandus, qui primus pietate ornavit imperium, daemonibus quidem sacrificare omnibus interdixit; non tamen eorum templa destruxit, sed inaccessibilia esse praecepit. Cuius filii paterna vestigia sunt secuti.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below