monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 31, 2
Sic etiam et per ecclesiarum xenodochia discurrens, suis manibus ministrabat infirmis, ollas eorum extergens, ius gustans, offerens coclearia, panem frangens, cibosque ministrans, calices diluens, et alia cuncta faciens quae servis et ministris mos est solemniter operari. His autem qui eam de talibus rebus nitebantur prohibere dicebat: Aurum distribuere opus imperii est; ego autem pro ipso imperio hoc opus offero bona mihi omnia conferenti. Nam viro suo saepe dicebat: Oportet te semper, marite, cogitare quid dudum fuisti, quid modo sis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below