monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 30, 13
Tunc antistes: Quam, inquit, poenitentiam ostendisti post tantas iniquitates? Quibus medicaminibus incurabilia vulnera plagasque curasti? At imperator: Tuum, inquit, opus est et docere, et medicamina temperare; meum vero oblata suscipere. Tunc sanctus Ambrosius: Quoniam furori, inquit, tuum iudicium commisisti, et non ratio protulit sententiam, sed potius iracundia: scribe legem quae decreta furoris evacuet, ut triginta diebus sententia necis atque proscriptionis in litteris tantummodo maneat, et iudicium rationis exspectet; quibus transactis diebus, ira videlicet iam cessante, ratio causam iudicans, apud semetipsam quae cognoverit sub veritate disponat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below