monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 30, 5
Unus enim est omnium Dominus, rex omnium et creator. Quibus igitur oculis aspicies communis Domini templum? Quibus palpabis pedibus sanctum illius pavimentum? Quomodo manus extendes, de quibus adhuc sanguis stillat iniustus? Quomodo huiusmodi manibus suscipies sanctum Domini corpus? Qua praesumptione ore tuo poculum sanguinis pretiosi percipies, dum furore verborum tuorum tantus iniuste sit sanguis effusus?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below