monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.79 r > sectio 1 > sectio 53 > sectio 24 > bnf7558.63

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 29, 1
Cumque templum Serapidis nudaretur, inventae sunt litterae in lapidibus sculptae, quae apud Aegyptios vocantur sacrae, habebantque ipsi characteres figuram crucis. Hoc Christiani videntes atque pagani, singuli eorum hoc signum religioni propriae deputabant. Christiani dicebant signum esse salutiferae passionis Christi, pagani vero aliquam communionem Christo esse et Serapidi per hoc signum asserebant. Interpretes autem signum crucis insinuare dicebant vitam superventuram.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below