monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.233 r

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 28, 2
Sed haec verba fabulis anilibus plena esse confidens, magnitudinem despexit velut exanimem, iussitque alicui habenti securim, ut Serapim forti percussione confringeret. Cumque cecidisset, clamaverunt omnes illas aniles fabulas formidantes. Porro Serapis neque doluit, nempe ligneus; neque vocem emisit, sicut exanimis. Cum vero eius abstulissent caput, greges soricum exinde cucurrerunt. Erat enim habitatio soricum Aegyptiorum deus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below