monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 27, 3
Porro pagani metu principis, postquam caede fuerant satiati, per loca singula celabantur; multi quoque etiam de civitate fugerunt. Inter quos Helladius Ammoniusque grammatici, apud quos ego valde puer Constantinopoli legi. Et Helladius quidem sacerdos Iovis esse dicebatur, Ammonius vero Simiae. His ita gestis, Theophilo in destructione templorum solatia ministrabant praefectus Alexandriae et dux ordinis militaris.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below