monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 27, 2
Serapidis autem et aliorum risu plena monstravit: iubens per mediam plateam portari verenda quae pagani cum maximo honore venerabantur. Haec pagani videntes, maxime philosophi, iniuriam ferre nequiverunt: uno namque impetu contri Christianos facto, neces innumeras perpetrarunt; resistentibusque Christianis clades haec usque ad immensa bella processit. Mortui denique sunt in ea congressione paganorum pauci, Christianorum plurimi, ex utraque vero parte innumeri vulnerati.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below