monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 26, 2
Porro Flavianus omni virtute curabat ut eos sibimet aggregaret. Quod post paululum hoc modo cognoscitur evenisse. Cum Damasus Romanus pont. et Theophilus Alexandrinus indignarentur circa Flavianum, non solum propter periurium, sed etiam quia ipse fuit occasio ut populus fidelium discordaret, postea Theophilus a Flaviano rogatus misit Isidorum presbyterum ut contristatum Damasum Flaviano mulceret episcopo, dicens utilem fore populi concordiam, si culpa iam facta Flaviano remitteretur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below