monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 23, 1
Igitur imperator contra Maximum festinans, Constantinopoli imperatorem filium reliquit Arcadium. Cumque Thessalonicam venisset, invenit Valentiniani iudices in maxima tristitia constitutos, quia tyrannum velut imperatorem ex necessitatis causa susceperant. Theodosius autem aperte quidem nec refutabat, nec admittebat legationem Maximi; non tamen patiebatur sub tyranno positum imperium Romanorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below