monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 19, 8
Tunc callidi viri singularum haeresum subtiliter sua verba tractantes, dogma proprium conscripserunt. Erat enim definitus dies quo singuli episcoporum ad palatium convenirent. Aderant ergo Nectarius et Agelius consubstantialitatis fidei praesidentes, Arianorum vero Demophilus, Eunomianorum ipse Eunomius, Macedonianorum Eleusius Cyzici.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below