monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 19, 6
Haec audientes praesules haeresum atque disputatores eorum (erant enim plurimi ad disputationis certamina praeparati), in responso vehementer haeserunt. Irruit enim in omnes magna discordia; aliis dicentibus bonum imperatoris esse propositum; aliis vere cogitantibus quia non eorum expediret intentioni, dum alii aliter de libris veterum sentire viderentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below