monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 19, 3
Bene namque sciebat quia veteres Patres principium subsistentiae Filio Dei dare vitabant, quoniam percepissent eum esse Patri coaeternum. Quapropter dedit consilium ut disputativas fugeret intentiones, et testimonium ex traditione veterum adhiberet, atque praesules haeresum requireret imperator, utrum sermonem vellent facere de antiquis Ecclesiae doctoribus qui ante divisionem floruerunt, an certe illos velut alienos a Christianitate respuerent. Et siquidem eos abnegarent, obiiceretur eis: Ergo eos anathematizare praesumite.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below