monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 14, 14
Inhumanationis vero Christi sermonem sine aliqua violatione servamus, neque sine anima, neque sine mente, aut imperfectam carnis dispensationem suscipientes; sed totum scientes perfectum quidem ante saecula existere Dei Verbum, perfectum vero hominem in novissimo dierum propter nostram salutem factum. Igitur quae de fide a nobis aperte praedicantur, velut in summa haec esse noscuntur: de quibus amplius instrui poteritis, si et tomum in Antiochia factum a synodo ibi constituta dignemini legere, et quod anno superiori in Constantinopoli ab universali synodo cognoscitur esse prolatum: in quibus latius fidem professi sumus, et contra novitates haeresum nuper exortas anathemata ex scripto protulimus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below