monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 14, 9
Quis enim nobis dabit pennas sicut columbae, ut volemus, et apud vos requiescamus? Sed quoniam hoc omnino nudabat Ecclesias, requie nuper inchoata, resque nimis erat plurimis impossibilis: quia concurreramus in urbem Constantinopolitanam causa litterarum ad nos praeterito anno directarum a vestra charitate post Aquileiense concilium ad Deo amabilem imperatorem Theodosium, propter hanc solummodo causam usque ad Constantinopolim properati, et de hac tantummodo synodo ferentes consensum episcoporum qui per provincias permansere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below