monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 12, 3
Macedonianis vero praeerat Elensius Cyzici, et Lampsaci Marcianus; erantque simul triginta sex, quorum plurimi esse videbantur de civitatibus Hellesponti. Convenerunt itaque consulatu Eucharii et Evagrii, mense Maio. Igitur imperator et episcopi partis eius laborabant ut Eleusius eiusque sequaces unirentur Ecclesiae: commemorantes eis legationem quam miserant ad Liberium, tunc Romanae urbis episcopum, per Eustathium, et quia dudum sponte ei communicassent; nec esset sine pudore, ut subito bene prius placita permutarent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below