monumenta.ch > Hieronymus > csg42.31 > bnfNAL1585.36

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 11, 1
Igitur cum Eunomius Valentis temporibus a suis clericis recessisset, apud semetipsum in Bithynia morabatur, vir callidus et dicendi peritus, multusque populus concurrebat ad eum: alii experiri volentes, alii audire quae diceret. Huius fama pervenit ad principem; cum quo ipse quoque voluit habere sermonem: sed Augusta Flacilla precibus eum retinuit. Erat enim fidelissima, et Nicaeni dogmatis iura sub integritate servabat, timuitque ne, ut assolet, eloquio viri callidi captus imperator, facile in sectam eius incurreret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below