monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 4, 5
Conspexit enim in somnis quia sanctus Meletius Antiochenae civitatis antistes, chlamydem sibi vestiret imperialem, et corona caput ornaret. Haec cum nocte vidisset, cuidam mane retulit amicorum. At ille clarum esse somnium dixit, et nihil aenigmaticum, nihil dubium continere. Cumque pauci omnino transissent dies, qui pro victoriae inspectione missi fuerant remearunt, peremptaque hostium multa millia narraverunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below