monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 3, 5
Ex hac ergo radice in Ecclesiis germinavit una carnis deitatisque natura, et ut divinitati Unigeniti passio copuletur; et alia quaecunque populis et sacerdotibus certamina genuerunt. Sed haec quidem postea facta sunt. Tunc igitur veniente Sapore magistro militiae, et ostendente principis legem, Paulinus quidem fatebatur se Damasi esse participem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below