monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 1, 1
Igitur defuncto Valente, denuo barbari, usque ad muros Constantinopoleos venientes, eius suburbana vastabant. Quapropter cives, quae invenissent arma portantes, hostibus ut poterant resistebant. Uxor enim Valentis imperatoris, nomine Dominica, praemia ex aerario publico bene pugnantibus secundum consuetudinem militum ministrabat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below