monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 30, 2
Illo resistente, et se hoc nequaquam facere confirmante, universas se rex destructurum interminatur ecclesias; cuius interminationem terminus subsecutus est. Nam prius illum virum occidi praecipiens, destrui quoque ecclesias imperavit. Ego siquidem destructionem Vestae non reor opportune commissam; neque enim sanctus Apostolus, dum venisset Athenas, et civitatem repletam idolis conspexisset, aras ab illis honoratas destruxit; sed ratione ignorantiam redarguit, et veritatis iura monstravit. Quia vero destructum templum reaedificare noluit, sed necem magis elegit, nimis admiror, et plurimis eum honorandum coronis existimo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below