monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 20, 5
Eo tempore etiam grando vehemens Constantinopoli et circa eius suburbana descendit. Quod factum est consulatu eodem Honorii sexto et Aristenis, die tricesima Septembris mensis; quod dicebant Dei iracundia gestum, eo quod sine iudicio Ioannes fuerat condemnatus. Quibus verbis crementum dedit mors Augustae continuo subsecuta. Quarta namque die post grandinem est defuncta.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below