monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 19, 1
Huius igitur iniustitiae causas abominati sunt praecipue Europae pontifices; ab eorum namque se suspenderunt communione; pariter omnes Illyrici eius partis effecti sunt. Orientales autem plurimi quidem iniustitiam declinaverunt; corpus tamen Ecclesiae dividere noluerunt. Verum moriente illo omnium doctore terrarum, non prius occidentales episcopi Aegyptiorum et Orientalium, Bosphorensium atque Thracensium sunt amplexi communionem, quam illius sacratissimi viri nomen inter praedecessores poneretur episcopos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below