monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 11, 5
Dum culpant eum pro quibus putant causis, et nihil quasi male credentem de sancta Trinitate reperiunt, ostenduntur in eo magis pietatis et rectitudinis testimonia perhibere. Athanasius autem defensor Nicaeni concilii, libris propriis contra Arianos voce clara testem suae fidei hunc virum vocat, illius libros coniungens suis, et haec dicens: Mirabilis, inquit, et laboriosissimus Origenes hoc de Filio Dei nobis testimonium perhibens, ait, coaeternum eum asseverans Patri.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below