monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.799

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 7, 7
At illi hoc parvipendentes abscedunt. Porro Theophilus cum animo fervens esset, nisus est ut viros illos qua posset arte vexaret. Et fratrem interim eorum Dioscorum habebat odiosum. Contristabatur enim, quia eos turba diligeret et coleret monachorum; et sciebat quia eis aliter nocere non posset, nisi monachos debellaret. Probaverat quoque quia, crebro cum eis habito sermone, faterentur incorporeum esse Deum, et non humanae formae, ne forte necessitate humanae formae humana quoque passio sequeretur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below