monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 7, 2
Plurimi vero reprobantes illos, Deum incorporeum esse dicebant, et forma corporea segregatum. Cum quibus Theophilus quoque Alexandrinus consonabat episcopus, ita ut in ecclesia coram populo contra eos qui humanae formae Deum asseverant contenderet, et Deum incorporeum suo dogmate definiret. Haec agnoscentes Aegyptiorum monachi, venerunt Alexandriam, et seditionem contra Theophilum velut impium excitarunt, ita ut eum occidere niterentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below