monumenta.ch > Cassiodorus > 2

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 4, 3
Unde plurimos magis offendebat, eo quod homini in infelicitate posito non solum miseratus non est, sed etiam nec obiurgare desisteret. Igitur Eutropii, tunc consulatus dignitatem habentis, propter quaedam vitia caput imperator iussit auferri, et ex ordine consulum eius nomen penitus abrogari. Quamobrem Theodori solummodo, qui cum eo consul fuit, nomen ascriptum est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below