monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 10, 3, 11
Mox igitur in ipso initio, cum clericis asper videretur Ecclesiae, erat plurimis odiosus, et veluti furiosum universi declinabant. Compellebat enim eum ut omnes offenderet Serapio diaconus eius, qui aliquando praesentibus clericis hunc protulit magna voce sermonem: Nunquam poteris, o episcope, hos corrigere, nisi uno baculo percusseris universos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below