monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 7, 62
{XIV} qua de causa aliorum eius liberum propago Liciniani sunt cognominati, hi Saloniani, ex quis Uticensis fuit. nuper etiam L. Volusio Saturnino in urbis praefectura extincto notum est e Cornelia Scipionum gentis Volusium Saturninum, qui fuit consul, genitum post LXII annum. et usque ad LXXV apud ignobiles vulgaris reperitur generatio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below