monumenta.ch

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 21, 5
Apud vestros quoque sapientes ΛΌΓΟΝ, id est Sermonem atque Rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit, eumdem et fatum vocari, et deum et animum Iovis, et necessitatem omnium rerum, Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis affirmat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below