monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 8
Ecce iterum monetur propheta ne praesumat loqui quod non audierit, sed prius aurem cordis aperiat voci creatoris, et postmodum os sui corporis aperiat auribus plebis. Unde propheta alius dicit: Inclinabo ad similitudinem aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Qui enim recte praedicat prius, sicut dictum est, aurem cordis locutioni intimae inclinat, ut postmodum os corporis in propositione admonitionis aperiat. Sequitur:Si dicente me ad impium, Morte morieris, non annuntiaveris, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia, et vivat; ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below