monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 10, 36
Propter hoc ergo necesse est, fratres charissimi, ut in vobis hoc semper debeatis aspicere quod minus habetis, in proximis vero hoc quod vobis amplius acceperunt, quatenus dum super vosmetipsos eos pro bono quod ipsi habent et vos non habetis aspicitis, ad hoc quoque obtinendum etiam vos ex humilitate crescatis. Si enim et vos in illis accepta bona perpenditis, et illi in vobis considerant dona quae habetis, vicissim vos alis tangitis, ut excitati semper ad coelestia voletis. Sequitur:Et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below