Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 5, 4 Sciendum vero est quia graviores culpae sunt quae superducta specie virtutes imitantur, quia illae in aperto cognitae animum in confusionem deiiciunt, atque ad poenitentiam trahunt; istae vero non solum in poenitentiam non humiliant, sed etiam mentem operantis elevant, dum virtutes potantur. Hoc autem quod de sanctis animalibus dictum superius fuerat, ut altius confirmetur, iterum replicatur: Non revertebantur cum ambularent.