monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 1, 9
Aliquando vero prophetiae spiritus ex praeterito tangit animum, nec tangit ex futuro, sicut in Paulo apostolo aperte ostenditur, qui discipulis dicit: Notum vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Iesu Christi. Unde aliis quoque discipulis dicit: Secundum revelationem notum factum est mihi sacramentum. Qui tamen hoc ipsum Evangelium quod per revelationem cognoverat, cum Ierosolymam praedicaturus ascenderet, ait: Ecce ego alligatus spiritu vado in Ierusalem, quae in ea ventura sunt mihi ignorans. Hoc quippe Evangelii sacramentum est, quia Unigenitus Patris incarnatus atque perfectus homo factus est, qui crucifixus, mortuus, et sepultus, die tertia surrexit; die quoque quadragesima ascendit in coelum, atque in dextera Patris sedet. Qui ergo per revelationem Evangelium agnovit, prophetiae spiritu de praeterito tactus est; sed quia quid pro eodem Evangelio passurus esset ignoravit, de futuro procul dubio tactus non est. Nam sic dicit: Nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates protestatur mihi, dicens: Quoniam vincula et tribulationes Ierosolymis me manent, aperte ostendens quia ea quae ipsi futura essent aliis de ipso revelata erant, non autem ipsi de se, sicut de illo per Agabum dicitur: Virum, cuius haec zona est ita alligari oportet in Ierusalem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below